

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 3: Versus 7
Haec dicit.Quasi dicat: Labora de conversione fratrum sicut coepisti: quia in eo quod promisi,quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis[Joan. 14.], sum verax in promissis, unde scire potestis quod multos congregabo vobis sicut desideratis.Claudit.Ut quaeramus,aperit,ut inveniamus, ut inquisitor fructum accipiat sudoris sui, et largitor gratias suae bonitatis habeat.